August 13, 2014

Sanctorum Meritis Inclita Gaudia

Painting by Konstantin Flavitsky - Courtesy of Wikipedia

Sanctorum Meritis Inclita Gaudia is an anonymous hymn of unknown origin. The earliest manuscript copies date back as far as the 10th century. Some have suggested that the Benedictine monk and and Archbishop of Mainz: Rabanus Maurus (780-856) may be the author. Two versions are shown below. It is sung at 2nd Vespers in the Common of Several Martyrs in the Roman Breviary.
 

Sung by Giovanni Vianini

SANCTORUM MERITIS INCLITA GAUDIA

1. Sanctorum meritis inclita gaudia
Pangamus socii gestaque fortia
Nam gliscit animus promere cantibus
Victorum genus optimum.

2.  Hi sunt quo retines mundis inhorruit
Ipsum nam sterile flore per aridum
Sprevere penitus teque secuti sunt,
Rex, Christe, bone caelitum.

* 3. Hi pro te furias saevaque sustinent;
non murmur resonat, non querimonia,
sed corde tacito mens bene conscia
conservat patientiam.

4. Quae vox, quae poterit lingua retexere
Quae tu martyribus munera praeparas?
Rubri nam fluido sanguine laureis
Ditantur bene fulgidis.

5. Te, summa Deitas unaque, poscimus,
ut culpas abluas, noxia subtrahes,
Des pacem famulis nos quoque gloriam
per cuncta tibi sæcula. Amen

*Alternative Verse:
3. Hi pro te furias atque ferocia
calcarunt hominum saevaque verbera,
cessit his lacerans fortiter ungula
nec carpsit penetralia.



SANCTORUM MERITIS INCLITA GAUDIA (from the Roman Breviary)

1. Sanctorum meritis inclyta gaudia
Pangamus socii, gestaque fortia:
Gliscens fert animus promere cantibus
Victorum genus optimum.

2. Hi sunt, quos fatue mundus abhorruit;
Hunc fructu vacuum, floribus aridum
Contempsere tui nominis asseclae
Iesu Rex bone coelitum.

3. Hi pro te furias, atque minas truces
Calcarunt hominum, saevaque verbera:
His cessit lacerans fortiter ungula,
Nee carpsit penetralia.

4. Caeduntur gladiis more bidentium:
Non murmur resonat, non querimonia;
Sed corde impavido mens bene conscia
Conservat patientiam.

5. Quae vox, quae poterit lingua retexere,
Quae tu Martyribus munera praeparas?
Rubri nam fluido sanguine fulgidis
Cingunt tempora laureis.

6. Te summa o Deitas, unaque poscimus;
Ut culpas abigas, noxia subtrahas,
Des pacem famulis, ut tibi gloriam
Annorum in seriem canant. Amen

No comments:

Post a Comment

Your comments are welcome, but they won't be published immediately. I moderate them first, just to weed out spam etc.

- Thanks